

Liber Genesis*
Caput 49: Versus 9
Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo,etc.[ISID.]Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde:Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam[Joan. 10].Quod vero addit,et ut catulus leonis,inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur.Quis suscitabit eum?etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2:Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.